- CONSULATUM edere in Circo
- CONSULATUM edere in Circoapud Vopisc. in Aurelian. est Ludos pro Consulatu edere sollennes. Largitates enim huiusmodi tum maxime exhibitae sunt, cum Consulatus iniretur. qua de re, praeter Historicos, lege Iustiniani Nov. 105. quae est, de Consulibus, et Leonis Imperator. Constitutionem 94. ubi magnifica istiusmodi munera Populo pro Consulatu suo rependere, vocat καθυπατεύειν, quod idem ac δοῦναι ὑπατείαν, h. e. sportulas et missilia aliasque largitiones, quas Υ῾πατείαν, Consulatum, dixerunt, Ludos item, populo dare, Casaub. ad Lamprid. in Heliogab. c. 8. infra Largitio: it. Quadrata moneta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.